monumenta.ch > Ambrosius > sectio 65

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 13, 65
Diximus de eius pulchritudine, et Scripturae testimonio comprobavimus: superest ut doceamus Scripturae auctoritate nullum ei contubernium cum vitiis esse, sed inviduam cum caeteris virtutibus coniunctionem: cuius spiritus est disertus, sine inquinamento, certus, sanctus, amans bonum, acutus, qui nihil vetet benefacere, benignus, stabilis, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens . Et infra: Sobrietatem docet, et iustitiam et virtutem .